- 4/6/04 03:08 pm
-
(c)uks :)
In principio creavit deus celum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebre erant super faciem abyssi, et spiritus domini ferebatur super aquas. Dixitque deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem. Factumque [e]st vespere et mane, dies unus. Dixit quoque deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Et fecit deus firmamentum, divisitque aquas que erant super firmamentum ab his que erant sub firmamento. Et factum est ita. Vocavitque deus firmamentum celum, et factum est vespere et mane dies secundus. Dixit etiam deus: Producant aque reptile anime viventis et volatile super terram, sub firmamento celi. Creavitque deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aque in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus. Dixit quoque deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terre secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit deus bestias terre iuxta species suas, et iumenta et omne reptile terre in genere suo. Dixit quoque deus: Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram et presit piscibus maris et volatilibus celi, et bestiis universeque creature terre, omnique reptili quod movetur in terra. Et creavit deus hominem ad ymaginem et similitudinem suam, ad ymaginem dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram et subicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus celi, et universis animantibus que moventur super terram. Viditque deus cuncta que fecit, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane dies sextus. Igitur perfecti sunt celi et terra, et omnis ornatus eorum. Complevitque deus septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo, ab omni opere quod patrarat.